Διάταγμα των Μεδιολάνων

Από τη Βικιπαίδεια, την ελεύθερη εγκυκλοπαίδεια
Μετάβαση σε: πλοήγηση, αναζήτηση
Αναμνηστική πλάκα στην εκκλησία που βρίσκεται στη θέση του παλατιού όπου το 313 υπογράφηκε το Διάταγμα.

Διάταγμα των Μεδιολάνων (αλλιώς και διάταγμα του Μιλάνου, καθώς τα Μεδιόλανα είναι το - από τα λατινικά εξελληνισμένο - όνομα του σημερινού Μιλάνου της Ιταλίας) ονομάζεται το διάταγμα της θέσπισης της ανεξιθρησκείας στη ρωμαϊκή αυτοκρατορία, με το οποίο ο Μέγας Κωνσταντίνος σταμάτησε τους διωγμούς των χριστιανών το 313 μ.Χ. Με το διάταγμα νομιμοποιήθηκε η χριστιανική Εκκλησία ως «επιτρεπομένη θρησκεία» (βλ.Religio licita), οι οπαδοί της οποίας έπρεπε να προσεύχονται στον δικό τους θεό για την ευτυχία του κράτους. Με αυτή την κίνηση ο Κωνσταντίνος δεν έκανε το Χριστιανισμό επίσημη θρησκεία της Αυτοκρατορίας, απλώς εγγυήθηκε την ανοχή του κράτους απέναντι στους χριστιανούς.Παρόλο που το διάταγμα ίσχυε οι διωγμοί σταμάτησαν μόνο όταν ο Κωνσταντίνος έγινε μονοκράτορας (324). Αυτό είχε ως αποτέλεσμα οι χριστιανοί να μην κρύβονται και κατά συνέπεια να μην χρησιμοποιούν τις κατακόμβες ως μέρος για να κρύβονται και να τελούν τις θρησκευτικές τους τελετές.

Το πλήρες κείμενο του Διατάγματος (στα Λατινικά)[Επεξεργασία | επεξεργασία κώδικα]

    Edictum Mediolani (313)


Cum feliciter, tam ego Constantinus Augustus, quam etiam ego Licinius Augustus, apud Mediolanum convenissemus, atque universa, quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter caetera quae videbamus pluribus hominibus profutura, vel in primis ordinanda esse credidimus, quibus divinitatis reverentia continebatur, ut daremus et christianis, et omnibus liberam potestatem sequendi religionem, quam quisque voluisset, quo quidem divinitas in sede coelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placata ac propitia possit existere. Itaque hoc consilio salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui vel observationi christianorum, vel ei religioni mentem suam dederat, quam ipse sibi aptissimam esse sentiret; ut possit nobis summa divinitas, cujus religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum favorem suum benevolentiamque praestare. Quare scire Dicationem tuam convenit, placuisse nobis, ut, amotis omnibus omnino conditionibus, quae prius scriptis ad officium tuum datis super christianorum nomine videbantur, nunc vere ac simpliciter unusquisque eorum, qui eamdem observandae religioni christianorum gerunt voluntatem, citra ullam inquietudinem ac molestiam sui idipsum observare contendant. Quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem hisdem christianis dedisse. Quod cum hisdem a nobis indultum esse pervideas, intelligit Dicatio tua, etiam aliis religionis suae vel observantiae potestatem similiter apertam, et liberam pro quiete temporis nostri esse concessam; ut in colendo quod quisque delegerit habeat liberam facultatem, quia (nolumus detrahi) honori, neque cuiquam religioni aliquid a nobis.

Atque hoc insuper in persona christianorum statuendum esse censuimus, quod si eadem loca, ad quae antea convenire consueverant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa, priore tempore aliqui vel a fisco nostro, vel ab alio quocumque videntur esse mercati, eadem christianis sine pecunia, et sine ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate, restituantur. Qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter hisdem christianis quantocius reddant: etiam vel hi qui emerunt, vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quae omnia corpori christianorum protinus per intercessionem tuam, ac sine mora tradi oportebit. Et quoniam iidem christiani non ea loca tantum, ad quae convenire consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur, ad jus corporis eorum, id est, Ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege, qua superius, comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam hisdem christianis, id est, corpori et conventiculis eorum reddi jubebis, supradicta scilicet ratione servata, ut ii qui eadem sine pretio, sicut diximus, restituerint, indemnitatem de nostra benevolentia sperent.

In quibus omnibus supradicto corpori christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius compleatur, quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur. Hactenus fiet, ut sicut superius conprehensum est, divinus juxta nos favor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine nostra publica perseveret. Ut autem hujus sanctionis benevolentiae nostrae forma ad omnium possit pervenire notitiam, perlata programmate tuo haec scripta et ubique proponere, et ad omnium scientiam te perferre conveniet, ut hujus benevolentiae nostrae sanctio latere non possit.